{DiL.0001*}

CHR. FR. AUGUSTI DILLMANN

Philosophiae et theologiae doctoris huiusque in academia ludoviciana gissensi professoris publ. ord.

 

LEXICON

LINGUAE AETHIOPICAE

cum indice latino.

 

Adiectum est vocabularium tigre dialecti septentrionalis compilatum a Werner Munzinger.

 

LIPSIAE

T.O. WEIGEL.

MDCCCLXV

{DiL.0002*} {DiL.0003*}

 

 

Augustus Dillmann

 

lecturis salutem dicit.

 

 

Linguae Aethiopicae lexicon novum emissuri sumus. De causis quibus ad suscipiendum hoc opus movebamur nihil opus est multis praefari. Jobi Ludolfi lexicon, suo saeculo praeclarissimum, quod plus centum et quinquaginta annos in his literarum finibus summum merito obtinebat imperium, hac nostra aetate variis philologorum desideriis non amplius sufficere inter omnes constat. Subsidiis enim, quorum vir eximius in illo componendo usum fecit quamquam diligentissimum, lustris novissimis magna adjecta est copia, praesertim librorum Aethiopicorum ex Abyssinia transportatorum, unde materiam longe uberiorem exhaurire et multas res quae Ludolfo dubiae et incognitae erant lucidius explanare licet. Deinde scientia linguarum qua ille inter aequales eminebat, ut omnium ita Semiticarum, nostro saeculo consociatis philologorum studiis penitus reculta et eo usque promota est, ut etiam Geez linguae nova inde affundantur lumina et, cum in lexici parte etymologica tum in vocabulorum significationibus derivandis et disponendis, multae operi Ludolfiano emendatione sint adhibendae. Praeterea Ludolfus nimis brevis erat in allegandis testimoniis et locis, unde singulae voces earumque significationes et formae probarentur; at sola unius viri licet fide dignissima auctoritate niti ut ab aequalium indole prorsus alienum ita subtilioribus linguarum literarumque studiis parum utile videtur. Accedit quod, exhausta exemplarium a Ludolfo typis impressorum penu, ejus liber tam raro venui subjicitur, ut ab emturis vix comparari possit. Quibus de causis jam septem abhinc annis, postquam grammaticam Aethiopicam edidimus, lexicon novum elaborare nobis propositum erat: opus propositum ut sine mora aggrederemur, is qui hoc volumen venum dat ipse nos monuit.

De ratione quam in describendis linguae Aethiopicae copiis sequebamur in Prolegomenis fusius disseruimus. Quid quantumve in hac descriptione profecerimus, non nostrum est dijudicare. Judicent alii, sed ne injuste judicent, pauca quaedam praemonenda videntur. Librorum Aethiopice conscriptorum qui ad nostros dies conservati sunt numerus non infinitus est neque tantus, ut omnes perlustrare unius hominis vires excedat. Nec dubium est quin iis omnibus excerptis thesaurus linguae magis completus effici potuerit. Sed nos quidem ne hanc gloriam peteremus et ultra annos quosdam praestitutos laborem nostrum extenderemus, ipso pacto cum bibliopola facto vetiti eramus. Neque temere hanc pactionem inivimus: nam verendum erat, ne opus permultis exoptatum et incremento studiorum reviviscentium necessarium ultra modum procrastinaretur vel, si quid nobis accidisset, plane in irritum caderet. Nostrae sunt memoriae qui, postquam omnem eamque longam vitam in colligenda materia desudarunt, fato abrepti sunt, priusquam thesauros summa opera et diligentia conquisitos publici juris facerent. Itaque satius censebamus, ut intra arctiores opus nostrum contineremus fines. At quantum intra temporis spatium definitum peragi poterat, peregisse nobis videmur. Librorum Aethiopicorum antiquissimos eosque gravissimos omnes in rem nostram convertimus; radices ducentas vel trecentas nec non plus duo millia vocabulorum (stirpium tam verbalium quam nominalium) Ludolfo incognita et multa nomina peregrina lexico adjecta habemus, nec dubitamus quin vocabula (vere Aethiopica nec aliunde adoptata) quae non recensuimus longe pauciora in libris qui apud Abyssinos circumferuntur supersint. Ea nostro thesauro facile posthac adjiciamus vel adjiciant viri harum literarum periti qui in posterum sunt futuri. Eorum veniam rogamus. Eorumdem et aequalium veniam magis etiam rogamus, si in etymis investigandis ab eo qui animo obversabatur fine longius nos abesse deprehenderint. Quamquam enim vocabulorum originem permultorum a nobis recte investigatam et expositam {DiL.0004*} esse persuasum habemus, tamen multa sunt relicta dubia nec nisi conjecturis incertis tentata, nonnulla plane obscura. Non omnia omnes perspiciunt: alii quoque in hac arena periclitentur! Ε communi scrutantium opera veritas victrix prodibit.

In rebus ad grammaticam pertinentibus ad nostrum librum anno Domini MDCCCLVII editum provocavimus. At non omnia quae in illo proposita vel praecepta sunt etiamnum nos tueri hic annotare liceat. Grammaticam enim cum conscriberemus, multis in rebus non nisi Ludolfiani lexici auctoritate nitebamur; jam vero postquamn totam vocabulorum formarumque copiam ipsi perscrutati descripsimus, singula cum in parte etymologica tum aliâs mutanda, emendanda, addenda habemus.

Toto opere jam conscripto ejusque parte plurima typis excusa Werner Munzinger, investigator gentium Abyssinarum peritissimus indefessus, tum temporis in patriam Bernae urbem reversus, postquam lexici nostri partem primo editam inspexit, Vocabularium dialecti Tigrensis septentrionalis ab ipso collectum ultro nobis obtulit ad calcem nostri libri edendum. Quam conditionem, cum in hac dialecto multas antiquae Tigrensis vel Geez linguae reliquias contineri et linguam mortuam dialecto vivae quodammodo suppleri sumeremus, nos quidem, consentiente bibliopola, libenter accepimus, nec aliud quidquam pacti sumus, nisi ut singulorum vocabulorum pronuntiatio accurate notanda esset. Ejusdem dialecti opusculum grammaticum ut posthac ederet, auctorem haud frustra monuimus. Ejus igitur vocabularium tale quale ipsius manu scriptum recepimus typis exscribendum curavimus. Pro sententiis in praefatione propositis ipse stabit auctor: de aliis quibusdam, maxime quae ad orthographiam pertinent, dubitavimus quidem, sed quominus dubitationes auctori communicaremus, ipsius nova in Africam peregrinatio probibuit. Postquam autem de Munzingeri vocabulario typis excudendo constitutum erat, etiam Antoine d’Abbadie, Francogallus nobilissimus et amicissimus, qua est liberalitate, suam ejusdem dialecti vocabulorum collectionem nobis permisit. Inde ea quae ad complendam Munzingeri collectionem idonea videbantur excerpsimus et, quamvis alter ab altero in scribendi et pronuntiandi ratione dissentiat, illius libello subjunximus. Etiam meridionalis dialecti Tigrensis vocabularium possidet d’Abbadie, quod ut publici juris faciat monemus et rogamus.

De externa specie nostri libri in officina F.A. Brockhaus exscripti pauca habemus monenda. Typorum formae Aethiopicorum et Amharicorum in hoc opere adhibitae, quamquam iis qui libros Aethiopicos manuscriptos nondum legerunt insuetae, tamen optimae sunt et ad leges calligraphiae Abyssinicas maxime adaptatae quae in Germania inveniuntur. Totumque opus specimen artis typographicae perfectum et officina celeberrima dignum esse nemo infitiabitur qui, quot et quam variae typorum formae in eo adbibendae fuerint, secum perpenderit. Soli hujus officinae characteres Syriaci quorum in hoc libro usus factus est inferioris sunt notae. Qui quod melioribus commutari non poterant, cum lecturis nos ipsi vehementer dolemus.

In corrigendis schedulis per quadriennium multam consumsimus operam, in iisdemque Dr. H. Lotze, Lipsiensem, nobiscum diligentissime laborasse grato animo praedicamus. Errata typothetarum haud ita multa, quae utrumque fugerunt correctorem, sub finem operis emendata invenient lectores. Alia quaedam sine dubio etiamnum in opere latent, praesertim in numeris quorum immensa multitudo ibi continetur: ea speramus fore minus gravia et ea quae a lecturis ipsis facile emendari possint.

Publicae autem laudes et gratiae debentur viro humanissimo, literarum adjutori optime merito, T.O. Weigel, bibliopolae Lipsiensi, qui hoc opus, minus lucrativum quam sumptuosum, neque in aequalium tantum sed etiam in posterorum usum conscriptum, suis impensis vulgare tantum abest ut dubitaverit, ut splendidissime typis imprimendum curaverit. Rarescunt his temporibus ii qui in libris redimendis et vulgandis non lucrum tantum faciendum, sed etiam literarum artiumque studia promovenda spectant.

Labores quos per septennium omnibus fere horis subsecivis Kilii Holsatorum in hunc librum insumsimus enarrare et piget et dedecet. Sed Deo O.M. quo benignissime juvante opus inchoatum perficere potuimus et decet et delectat gratias agere humillimas. Ei sit gloria in aeternum!

 

Dabam Gissae Cattorum idibus Junii MDCCCLXIV. {DiL.0005*}


Prolegomena

1. Describuntur libri e quibus materiam lexici hausimus.

Lexicon Ludolfiano locupletius et emendatius conscripturo neque ad thesauros quales Siḥâḥ et Qâmûs sunt neque ad singulorum librorum Concordantias quas dicunt aditus patet: perlustranda et excerpenda sunt monumenta scriptorum Aethiopicorum ipsa, quorum pauca typis excusa facile comparari possunt, plurima nonnisi manuscripta et in variis Europae bibliothecis dispersa exstant. Quae omnia cum ob temporis perficiendo operi praefiniti angustias conquirere non liceret, eorum potissima saltem et gravissima nobis perscrutanda proposuimus.

1. Et antiquissima quidem quae habentur omnia, cum in iis permulta reperiantur verba quae posthac obsoleta recenti loquendi usui cesserunt, accurate pervestigavimus. a) Inter ea primum locum obtinent Biblia Aethiopica, quae omnium literarum Abyssinicarum fundamentum sunt et norma, ad quam reliqui scriptores suum dicendi scribendique genus conformaverunt. Quorum ut etiam in lexico componendo potissima haberetur ratio, res ipsa postulabat. Sed cum Bibliorum versionem non unam tantum habeant Aethiopes sed duplicem et triplicem singulorumque librorum multiplicem, variis temporibus et varia auctoritate confectam, id quoque spectandum erat, ut varias versiones distingueremus earumque antiquissimam, quantum possemus, dispiceremus. Ubicumque autem Bibliorum versiones e libris Mss. eruendae erant, unius codicis fides haud sufficere poterat, sed plura conferenda erant exemplaria. Hoc quomodo in singulas Bibliorum partes valeat, brevi dicendum est. Novi Testamenti versionibus perlustrandis nonnisi librorum typis exscriptorum usum fecimus. Hujus enim Testamenti duae sunt editiones. Altera a. MDXLVIII et IX Romae cura Tesfa-Zion Aethiopis facta, deinceps in Polyglottis Londinensibus repetita, jam Ludolfo lecta est; ea, si librum Actuum Apostolorum exceperis (de quo vid. Lud. hist. Ae. III, 4, 7 et Comm. p. 297), versionem antiquam exhibet, sed erratis typographorum scatet. Altera, a. MDCCCXXX impensis societatis ad Biblia sacra in Britannia et apud exteras gentes evulganda institutae Londini a Th.P. Platt confecta, versionem aliam sive recentiorem sive e variis versionibus recentioribus mixtam continet nec ipsa mendis typographicis ita ut debebat libera est. Editio castigata et critica in qua variae versionis recensiones recte distinguantur adhuc desideratur, nec {DiL.0006*} dubitamus, quin nova omnium earum quae in libris Mss. circumferuntur Novi Testamenti versionum perscrutatione non tantum multae lectiones variantes sed etiam lexico singulae accessiones redundaturae sint. Sed huic investigationi instituendae cum omnia nobis deessent auxilia, libros typis editos diligenter perscrutari satis habebamus. Inter Veteris autem Testamenti libros Psalmi cum Canticis a J. Ludolfo a. MDCCI Francofurti, Octateuchus et libri Regum I et II a nobis ipsis a. MDCCCLIII–MDCCCLV et MDCCCLXI cum lectionibus variantibus ita editi sunt, ut eos excerpere sufficeret. In caeteris libris ad Codices Mss. recurrendum erat, quorum inter se conferendos habebamus (maxime Oxonienses, Londinenses, Francofurtenses, Abbadianos) Jobi octo; III et IV Regum et Danielis septem; Jesaiae, Dodecapropheton, Proverbiorum, Ecclesiastae, Sapientiae sex; Paralipomenon, I et II Ezrae, Esther quatuor; Jeremiae cum Threnis, Hezekielis, Siracidae tres; Baruch, Epistolae Jer., Tobith, Judith duos. Libri Maccabaeorum Aethiopibus aut numquam versi aut deperditi sunt: eorum loco supplendo Iibrum ficticium sub titulo Maccabaeorum circumferunt (vid. infra). Veteri Testamento adnumerantur libri quidam pseudepigraphi, tam editi quam inediti. Editi sunt, a nobis ipsis: 1) Kufâlê vel liber Jubilaeorum, e duobus codicibus, Kil. et Lond. MDCCCLIX, 2) Henoch, e quinque codicibus, Lips. MDCCCLI (huic libro tres alios codices nuper perlatos comparavimus); a R. Laurence: 3) Ascensio Isaiae, ex uno codice, Oxon. MDCCCXIX, 4) Ezrae Apocalypsis, ex uno codice, Oxon. MDCCCXX, cui editioni cum parum fide digna sit, sex alios libros Mss. contulimus; ineditus est 5) libellus, quem Aethiopes scriptis Jeremiae adjungere solent, Christianae originis, ተረፈ፡ ነገር፡ ዘባክ፡ i.e. Paralipomena vel Reliquiae Baruch inscriptus; ejus habemus tria apographa. Inter libros Novi Testamenti apocryphos recensendus est Hermae pastor, a. MDCCCLX Lipsiae ab Antonio d’Abbadie editus. Horum scriptorum biblicorum partem majorem Ludolfus nunquam vidit: e libris Judicum Regum Jesaiae excerpta quaedam habuit a Gregorio Aeth. communicata; praeter Novum Testamentum, Pentateuchum cum Josua et Ruth, Psalmos cum Canticis et quosdam prophetarum minorum ipse legit nullos. — b) Libris biblicis alii quidam accedunt qui ex antiquioribus literarum Aethiopicarum temporibus servati {DiL.0007*} supersunt et quorum diligentissimum fecimus usum. Eorum potissimus est liber quem ቄርሎስ፡ i.e. Cyrillum vocant. Hoc volumine continentur scripta collectanea cum Cyrilli Alexandrini tum aliorum Patrum, ad theologiam dogmaticam et ad Acta concilii Ephesini pertinentia, e sermone Graeco versa (vid. ejus descriptionem in Zeitschrift für die Kunde des Morgenlandes 1844. Bd. 5 S. 187 ff., et in Catalogo Codicum Aethiopicorum qui in Museo Britann. asservantur MDCCCXLVII p. 12 seq.). Monumentum est antiquioris linguae eximium; multa vocabula, in eo obvia, cum Abyssinis inferioris aetatis obscura essent, apographis ejus glossaria Aethiopico-Amharica annexa esse solent. Usi sumus codice Tubingensi, cujus folia 1–130 in allegandis locis singulis citavimus; ei nostra apographa comparavimus, Londini e codicibus, qui in Museo Britannico et in Bibliotheca Societatis Indiae Orientalis asservantur, quondam facta. Praeterea huc referendus est libellus, quem Regulam Pachomii vocamus (ሥርዐት፡ ዘአዘዞ፡ መልአከ፡ እግዚአብሔር፡ ለአባ፡ ጳኵሚስ፡ በብሔር፡ ዘስሙ፡ ጠርቤንስስ፡ በደወለ፡ ተባይስ፡); continetur codice Abbadiano CLXXIV, et fragmentum ejus exstat in codice Mus. Brit. XVIII f. 76. Eum tempore satis antiquo in Geez translatum esse cum regulae ipsae tum orationis genus pressae et brevis et vocabula quaedam huic libro propria luculenter docent. – Inscriptiones autem Axumiticas, ab E. Rüppell vulgatas, licet monumentum sint antiquissimum, tamen in nostro opere praetermittendas putavimus. In rebus enim ad linguam pertinentibus vix quidquam certi inde depromi poterit, priusquam emendatius editae et rectius lectae et intellectae fuerint (vid. Zeitschrift der deutschen morgenländischen Gesellschaft 1853. Bd. 7 S. 355-364). – Horum igitur quos enarravimus librorum antiquiorum voces et phrases omnes in libro nostro collectas et quantum fieri poterat explanatas invenient lectores studiosi.

2. Caeteri libri quamvis omnes aliquid ad augendas lexici copias conferant, tamen nec ejusdem sunt antiquitatis nec momenti. Quam ob rem singula singulorum apographa perlustrare nobis satis esse videbatur; accedebat, quod eorum plura exemplaria assequi non potuimus, nisi novam per varias Europae bibliothecas peregrinationem, ipso officio publico quo fungebamur interdictam, instituerimus. In deligendis autem iis quos in rem nostram converteremus libris duabus potissimum rationibus ducti sumus. Earum altera est, quod eos libros qui vel auctoritate quadam publica valebant vel Abyssinis ipsis in deliciis habebantur et multum lectitabantur nequaquam negligendos existimavimus. Altera refertur ad varietatem materiae quae in libris tractatur. Nam cum varia literarum genera variam postulent dictionem et propria verba quae dicunt technica, id nobis spectandum erat, ut uniuscujusqne generis unum certe librum tamquam exemplum perlegeremus et excerperemus. Librorum autem secundum rationes modo dictas delectorum alii ab Aethiopibus ipsis compositi, alii ex aliis linguis, maxime Arabica, translati sunt; alii lingua puriores et eleganter scripti; alii ad Arabicum vel Amharicum sermonem vergentes, alii antiquiores, alii inferioris et infimae aetatis.

a) Libri ecclesiastica auctoritate magis minusve insignes quos excerpsimus sunt Clemens, Synodos, Didascalia, Kidân, Faus Manfasâwi, Liturgiae, Genzat, Qedr, Preces Matutinae. Clementis usi sumus exemplari Tubingensi chartaceo; de ejus argumento videre licet quae exposuimus in Nachrichten von der G.A. Universität und der Königl. Gesellschaft der Wissenschaften zu Göttingen {DiL.0008*} 1858 Nr. 17-19. Synodi librum jam Ludolfus novit et in suo lexico haud ita raro allegavit, nec non particulas quasdam in suo Comment. ad Hist. p. 301 seq. edidit; nos totum perlustravimus qualis continetur codice chartaceo Tubingensi. Qui cum negligentissime scriptus sit, dolemus quod alium assequi nequivimus. Est 398 foliorum; in eo insunt 1) Constitutiones Apostolorum f. 4–72; 2) Canones Apostolorum f. 72–89; 3) Statuta Apostolorum f. 89–102; 4) Abtelisât i.e. Tituli f. 102–126; 5) Constitutionum recensio altera f. 126–143; 6) tertia f. 143–160; 7) Canonum Ap. recensio altera f. 160–171; 8) Abtelisât recensionis alterius f. 171. 178. 198–215; 9) Canones concilii Ancyrani f. 215. 216. 179–189; 10) Canones Neocaesarienses f. 189–194. 11) Gangrenses f. 194–197. 217b; 12) Sardicenses f. 217–224; 13) Antiocheni f. 224–234; 14) Laodiceni f. 234–246; 15) Niceni f. 246–254; 16) eorumdem recensio altera f. 254–280; 17) Expositio fidei Nicenae f. 281–286; 18) Synodus Clementis f. 286–293; 19) Expositio decalogi f. 293–309; 20) varii alii tractatus ad ethicam et dogmaticam pertinentes f. 309–398. Caeterum varia Synodi exemplaria multum inter se differunt, et in Μ.Μ. f. 344 Isaac quidem Tigrensis incusatur, quod Synodum consulto adulteraverit. — Ε codice Stuttgartiensi membranaceo excerpsimus 1) Kidân i.e. መጽሐፈ፡ ኪዳን፡ ዘእግዚእነ፡ ኢየሱስ፡ ክርስቶስ፡ seu Testamentum Domini nostri Jesu Christi f. 3–30, librum subditicium qui in Haimânôta Abau et in Μ.Μ. allegatur; in eo de variis rebus ad jus ecclesiasticum, liturgiam et eschatologiam pertinentibus tractatur; 2) Faus Manfasâwi seu Medicinam Spiritualem (i.e. Poenitentiale) f. 119–173, de quo vid. Catal. Cod. Aeth. Bibl. Bodl. p. 30; 3) Didascaliam Apostolorum f. 43–116. Didascaliae partem supra dimidiam Th.P. Platt typis edidit: The Ethiopic Didascalia with an English translation, Lond. 1834. Quam editionem et ipsam consuluimus. – Liturgiarum seu Orationum eucharisticarum quaedam (sc. 1) Canon generalis, 2) Liturgia Domini nostri, 3) Dominae nostrae Mariae) in N.T. Aethiopico, Romae edito, t. Ι f. 158–176, una (sc. Liturgia Domini nostri) in Ludolfi Comm. ad Hist. p. 341 seq. typis cxcusae exstant; aliae (sc. Joannis Ev., 318 Orthodoxorum, Epiphanii, Jacobi Sarugensis, Joannis Chrysostomi, Apostolorum, Gregorii, Dioscuri) Mss. in codice Anglico jam a Ludolfo lectae et citatae sunt. Easdem nos quoque denuo excerpsimus e nostro apographo codicis Bodl. XVII, de quo vid. Catal. Cod. Aeth. Bibl. Bodl. Ox. p. 32 et 33. – Librum Genzat (መጽሐፈ፡ ግንዘት፡ ) i.e. rituale in exsequias celebrandas perlegimus in codice Tubingensi membranaceo, 162 foliorum, Fasilidae regis aetate scripto; recensionem exhibet permultis foedissimae superstitionis additamentis depravatam. – Codex quem sub titulo Kedr citavimus, Tubingensis, chartaceus, 90 foliorum, plures exhibet libellos, sc. 1) f. 1–39 መጽሐፈ፡ ቄድር፡ (de quo nomine vid. lexicon c[ol.]. 465) de ritibus qui in repurgandis lapsis adhibendi sunt; in eo etiam ጸሎተ፡ እግዝእትነ፡ ማርያም፡ ድንግል፡ ዘጸለየት፡ ባቲ፡ በውስተ፡ ሀገረ፡ ባርቶስ፡ et alia superstitiosa hujus generis (de quibus vid. Lud. Comm. ad Hist. p. 349 et Zeitschrift für die Kunde des Morgenlandes 1844. Bd. 5 S. 183) continentur; 2) f. 39–45 መጽሐፈ፡ ባሕርይ፡ sive ritus et orationes ad unctionem aegrotorum ( ሰመይናሃ፡ መጽሐፈ፡ ባሔርይ፡ እስመ፡ ቃለ፡ መለኮት፡ ይእቲ፡ ); 3) f. 45–86 fragmenta e libro poenitentiali, Faus Manfasâwi dicto. — Preces Matutinas {DiL.0009*} nominavimus libellum, qui in Cod. Mus. Brit. XX n. 1 et XXI n. 1, a continetur; Aethiopice inscriptus est ኪዳን፡ ዘነግህ፡ , et partes ejus etiam in Kidân libro supra laudato leguntur; perpauca ex eo sumsimus. — De Deguâ et Mavâs’et infra tractabitur.

b) Ε libris exegeticis delegimus Chrysostomum i.e. Joannis Chrysostomi homilias in Pauli epistolam ad Hebraeos XXXIV, sub initium saeculi XVIi ex Arabica versione (saeculo XI facta) in Geez translatas. Cum editione Graeca accuratius quam exspectaveris consentiunt; dictio quamquam ad Arabismum vergit pure Aethiopica est nec nisi rarissime sermonem Amharicum redolet. Singulae homiliae divisae sunt in duas partes, sc. partem exegeticam (ድርሳን፡), et paraeneticam (ተግሣጽ፡); illam siglo Hom., hanc Tags. allegavimus. Usum fecimus codicis Tubingensis, membranacei, 150 foliorum, diligenter exarati.

c) De rebus monasticis tractatur in libro, qui Philexius inscriptus est, sub initium saeculi XIV in Geez translato, de quo vid. Zeitschrift der deutschen morgenländischen Gesellschaft 1847. Bd. 1 S. 24 ff. Adhibuimus codicem Stuttgartiensem (quondam Tubingensem), et singulos locos secundum ordinem quaestionum 244 in hoc libro propositarum allegavimus. – De Regula Pachomii vid. supra col. VII.

d) Ε libris qui ad theologiam dogmaticam pertinent, praeter Cyrillum (de quo vid. supra col. VII), excerpsimus librum magnae molis celeberrimum, qui Haimânôta-Abau inscriptus est (de quo videre licet Catalogum Cod. Aeth. Mus. Brit. p. 13–19), non totum sed singulas tantum ejus partes, quarum apographa habemus e codice quondam in Bibliotheca Societatis Indiae Orientalis Londini asservato. Duos libellos qui in eo exhibentur de rebus dogmaticis (sunt Fides Jacobi Baradaei et Athanasius de Trinitate) nec non Maſsḥafa Ṭomâr operi praefixum etiam sigillatim citavimus. Praeterea totum et diligenter perlegimus መጽሐፈ፡ ምስጢር፡ i.e. librum Mysterii (Μ.M.), saeculo XV tempore Isaaci regis (at secundum Chronicon Liq Aṭqu tempore Zar’a Jacob regis) in Abyssinia a Georgio quodam compositum, in quo 27 haereses fusius exponuntur et scite refutantur. Etiam strophas poeticas continet. Bene et eleganter conscriptus et optimis ecclesiae Aethiopicae monumentis adnumerandus est. De eo videre licet Zeitschrift für die Kunde des Morgenlandes 1844 Bd. 5 S. 194–196 et d’Abbadie Catalogue p. 54–59. Usi sumus codice Basileensi chartaceo, 372 foliorum.

e) Ad philosophiam pertinet መጽሐፈ፡ ፈለስፋ፡ ጠቢባን፡ seu liber Falasfa, qui ex Arabico sermone translatus collectaneas sententias sapienter dictas (philosophorum et physicorum aliorumque virorum tam ethnicorum quam Judaeormn et Christianorum) exhibet; eum legimus in codice Tubingensi chartaceo, 84 foliorum.

f) Juris civilis et canonici institutiones continentur libro Fetḥa Nagast, qui ineunte saeculo XIII ab Abu Isaac Ben Elassal in Aegypto Arabice compositus, saeculo XV in Geez translatus, novissimis temporibus a jurisconsultis Abyssinis varias retractationes et immutationes subivit (vid. Catalogum Cod. Aeth. Bibl. Bodl. p. 24–30; d’Abbadie Catalogue p. 184 seq.). Dictionis genere non mere Aethiopicus est, sed ad linguam infimae aetatis inclinat. Exemplar, quo usi sumus, Rüppellianum (vid. Rüppell Reise Bd. 2 p. 185–188) membranaceum, sub finem saeculi XVII exaratum, asservatur in Bibliotheca Francofurtensi. {DiL.0010*}

g) Multas voces quae ad mathematicam, astronomiam, chronologiam pertinent excerpsimus 1) ex Abushaker opere chronographico, saeculo XIII in Aegypto composito, posthac in Geez translato, cujus apographum habemus e codice Musei Britannici factum; de eo vid. Catalogum Cod. Aeth. Mus. Brit. p. 41–45; 2) e variis libellis et tractatibus de Computo ecclesiae Aethiopicae, qui variis libris Mss. (maxime codici Cyrilli, qui quondam in Bibliotheca Societatis Indiae Orient. Londini asservabatur) adjecti inveniuntur, quorumque quidam in Lud. Comm. Ηist. p. 385 seq. et in Scaligeri opere de emendatione temporum editi sunt.

h) Nonnulla artis medicinalis vocabula hausimus e libello pusillo, 35 foliorum Maſsḥafa Faus dicto, in lingua aethiopico-amharica conscripto, qui quondam in Bibliotheca Societatis Ind. Orient Londini asservabatur.

i) Historica sunt, praeter Abushakeriani operis partes quasdam, liber Pseudojosephi et Chronicon Axumiticum. Josephi Ben Gorion ዜና፡ አይሁድ፡ i.e. historiam Judaeorum quae, e lingua Arabica in Aethiopicam versa, res Judaeorum inde a Cyri regno usque in Hierosolymorum eversionem Romanam comprehendit, perlegimus in codice Francofurtensi bene exarato (qui p. 1–269 libros V.T. historicos, Reg. Paral. Ezr. Tob. Judith Esth. continet) p. 272–382. Liber quem sub titulo Chronici Axumitici citavimus est codex XXVI bibliothecae Bodleianae, quo 1) f. 1–88 Kebra-Nagast, liber celeberrimus, in laudem et gloriam Axumae metropolis et regiae Abyssinorum stirpis sub finem medii aevi confictus, Aethiopice bene et eleganter conscriptus, 2) f. 89–105 varia documenta ad res Axumiticas et Aethiopicas pertinentia exhibentur (vid. de eo Catalogum Cod. Mss. Aeth. Bibl. Bodl. p. 68–73). Hujus codicis partem plurimam descriptam habemus. – Caeteros libros historicos bibliothecae Bodleianae, a J. Bruce allatos, in quibus res Aethiopiae describuntur, sc. Cod. XXVIII–XXXII (vid. Catal. p. 74–82), quondam Oxonii peregrinantes obiter perlustravimus, et particulaa quasdam (maxime ad res antiquiores pertinentes) descripsimus, nec non varia vocabula memorabilia in schedis nostris notavimns. Quorum excerptorum etiam in lexico nostro usum fecimus; eos denuo et diligentius perlegissemus, si eos assequendi ulla nobis fuisset facultas. Caeterum in dictione eorum quibus res Aethiopiae descriptae sunt librorum multa sunt Amharica immixta, quare Abyssini ipsi linguam horum librorum, nempe ልሳነ፡ ታሪክ፡ seu linguam Chronicorum, a lingua vere Aethiopica distinguere solent. Codices Bruciani Bodleianae bibliothecae magis ad Aethiopismum vergunt, Rüppelliani magis Amharici quam Aethiopici sunt. Ex unico codice Francofurtensi illo, quem E. Rüppell [(]Reise II. p. 336) große Chronik des Lik Atkum (rectius Liq Aṭqu) nominavit, nonnulla, sed pauca tantum in libro nostro recepimus.

l) Ad vitas Sanctorum referuntur Synaxaria et multi libri libellique qui Gadel vocantur, nec non libri Maccabaeorum ficticii. Synaxariorum (de quibus vid. Catalogum Cod. Aeth. Bibl. Bodl. p. 36–68) volumina duo, quae in bibliotheca Tubingensi exstant, membranacea sedulo perlustravimus et excerpsimus. Versa sunt ex Arabico opere, saeculo XIII° in Aegypto composito, sed ab Aethiopibus saeculorum sequentium retractata et aucta. Dictio quamquam Arabismum redolet bene Aethiopica est. Actis Sanctorum ad singulos singulorum mensium dies strophae quaedam {DiL.0011*} poëticae additae sunt, quae non omnes sed plurimae cum strophis illius libelli, quem Ludolfus Encomium coelestium et terrestrium nominavit (nunc asservatur in Bibl. Bodl., vid. Catal. p. 36) et in lexico crebro allegavit, consentiunt sed multas praebent lectiones variantes. Exemplaris Tubingensis partes aliae diligentius, aliae negligentius exaratae sunt. – E magno librorum qui Gadel vocantur numero pauci tantum nobis praesto erant: Gadela Adam in Cod. Tubingensi (de quo vid. nostram versionem et commentationem in H. Ewald Jahrbuch der biblischen Wissenschaft V. 1853 p. 1–144), et G. Abba Karazun in Cod. Abbadiano CLXXIV, deinde nostra excerpta e Codd. Mus. Brit. XLV–XLVIII, sc. e G. Tacla Haimanot et G. Tacla Zion (XLV), G. Za Michael Aragâwi (XLVI), G. Abba Johanni (XLVII), G. Gabra Manfas Qedûs (XLVIII), denique excerpta e codice Gadela Lalibela qui quondam in Bibl. Societ. Ind. Orient. asservabatur: ex hoc varia vocabula architectonica hausimus. – Ejusdem farinae est liber Maccabaeorum (in plures sectiones divisus) ficticius, quem loco genuinorum librorum Maccabaeorum codicibus Bibliorum appingere solent. In eo exponitur martyrium trium Judaeorum qui sub rege quodam ጺሩጻይዳን፡ (i.e. Tyro et Sidone) passi perhibentur: variae ibi de immortalitate animae et resurrectione mortuorum nec non de historia Israelitarum biblica expositiones et paraeneses continentur. Verae Maccabaeorum historiae ne vestigia quidem in eo reperiuntur. Legimus codicem Abbadianum LV.

m) Inter opera poëtica eminent hymni ecclesiastici qui in libris Mavâs’et et Deguâ dictis continentur et tam antiquioribus quam melioribus scriptis annumerandi sunt: de iis vid. Catalogum Cod. Aeth. Mus. Brit. p. 32–38. Antiphonarium quod Mavâs’et dicitur totum perlegimus in Cod. Tubingensi; thesauri Deguâ dicti exemplar nobis deerat, sed excerpta et singularum partium apographa habemus e praestantissimo codice, qui in bibliotheca Societatis Brit. ad Biblia evulganda institutae asservatur: ex iis quidquid in lexico allegatum est hausimus. – De strophis Synaxariorum poëticis, quas cum Ludolfo Encomia nominavimus, vid. supra sub litera l. – Ex aliis carminibus quorum multa habent, pauca quaedam eaque praestantiora delegimus, sc. 1) preces ad Deum quae ab ኦእግዚአብሔር፡ ጠቢበ፡ ጠቢባን፡ incipiunt et Ṭabiba Ṭabibân appellantur, 102 stropharum (collatas e Cod. Bodl. XVIII, Mus. Brit LVI et LVII); 2) preces quae a ስብሐት፡ ለከ፡ Sebchat laca incipiunt, e Cod. Bodl. XVIII; 3) carmen ad communionem sacramenti altaris celebrandam quod, cum a ማኅበረ፡ ምእመናን፡ incipiat, Mâchbara Me’manân vocamus, 21 stropharum, e Cod. Bodl. XVIII et Mus. Brit. LVII collatum; deinde quaedam poëmata quae nos Salâm nominavimus, Abyssini autem መልክእ፡ i. e. imagines vocant, quia in singulis eorum strophis singula Sanctorum membra laudantur, sc. 4) Salâm ad 318 Patres Nicaeae congregatos dictum, 16 stropharum, e Cod. Bodl. XVIII; 5) Salâm ad Mariam I, 43 stropharum, collatum e Cod. Bodl. XVIII f. 47–62 et Cod. Mus. Brit. LVII; 6) Salâm ad Mariam II (quod non መልክእ፡ est), 7 stropharum, e Cod. Bodl. XVIII f. 62. 63; 7) Salâm ad Mariam III, 58 stropharum, e Cod. Mus. Brit. LXX; praeterea 8) hymnos qui in Cod. Mus. Brit. LIII f. 52–63 continentur.

n) His omnibus accedunt quidam libelli alii, qui quamquam non multa tamen aliquot vocabula lexico nostro contulerunt: 1) fragmentum Apocalypseos Mariae de rebus futuris quae a {DiL.0012*} Joanne Apostolo scripta perhibetur, e Cod. Mus. Brit. XLVII; 2) Visio Baruch ficticia, in Abyssinia conscripta, e Cod. Mus. Brit. XIX; 3) ፍካሬ፡ ኢየሱስ፡ (Fekâre Iasus) i.e. Expositio Jesu de rebus futuris, saeculo XV conscripta, e Cod. Mus. Brit. XVIII; 4) ጥበበ፡ ሳቤላ፡ Sapientia Sibyllae ficticia, e Cod. Mus. Brit V; 5) ውዳሴ፡ ማርያም፡ Laudes Mariae in septem hebdomadis dies e Cod. Mus. Brit. III; 6) መጽሐፈ፡ ኑዛዜ፡ Formula confessionis peccatorum, libellus amharizans, e Cod. Mus. Brit. LVII. – Praeterea e variis Musei Britannici et bibliothecae Bodleianae codicibus quos quondam in Catalogis nostris descripsimus singula vocabula allegavimus. – Libris prelo impressis qui enumerati sunt adde Ludolfi Historiam Aethiopicam et Commentarium, Theodori Petraei proverbia Aethiopica Jonae prophetae 1660 edito subjuncta, Ant. d’Abbadie Catalogue de Manuscrits éthiopiens Par. 1859.

o) De Vocabulariis Aethiopico-Amharicis infra plura dicemus.

Ex hoc scriptorum quae perquisivimus conspectu plurimos eorum quibus Ludolfus utebatur librorum a nobis denuo pervestigatos et excerptos esse elucet. At nonnulli Ludolfo erant fontes, ad quos nobis nullus erat aditus, nempe 1) Liber Mysteriorum coeli et terrae, 2) Manuscriptum Colbertinum, 3) Homiliae et Vitae Sanctorum qui in Codice Bibliothecae Berolinensis inveniuntur. Alios habebat quos ab ipso diligenter excerptos denuo perlustrare non operae pretium esse censebamus, Organon Mariae, Ssalôta Reqêt (at vid. supra sub litera a de libro), Homiliam Chrysostomi de Nativitate Christi Lugd. Bat. 1660 a Th. Petraeo editam. Ex utroque librorum genere quaecumque Ludolfus in suo lexico protulit, nec non quae auctoritate Gregorii Aethiopis proposuit, ea omnia in nostro opere iterum exscripsimus.

2. Exponitur quibus auxiliis in definiendis vocabulorum significationibus usi simus

Lexicographi est non tantum vocabula colligere sed etiam eorum significationes recte definire. Qua in re via complanata est a Ludolfo. Plurimorum enim eorum quae communi usu detrita sunt verborum potestatem ab eo recte constitutam esse nemo infitiabitur. Tamen multa restabant facienda. Primum enim verborum pronominalium et vocularum illarum quas particulas, conjunctiones, praepositiones, interjectiones dicunt expositionem Ludolfus vix delibavit. At magni momenti sunt hae voces et linguae pars haud contemnenda, nec quisquam suo munere rite functus existimabitur qui uberiorem et accuratiorem earum descriptionem omiserit. Deinde magnus est verborum numerus quae Ludolfo cum incognita essent exponi non poterant. Denique etiam eorum quae novit verborum haud ita pauca sive falso sive minus recte interpretatus est  1 ) [1) Exemplis sint ሀርበደ፡ ለሀየ፡ ለመጸ፡ ሐብቀቀ፡ ሢራክ፡ ሠጠየ፡ ተማልዐ፡ ሲሕ፡ ቀሠፋይ፡ ቈጢጥ፡ በረረ፡ ተፈየ፡ ድኅከ፡ al.], quia auctoritate non satis fida nitebatur vel quia loci probantes quas [[lege: quos]] inspicere licebat ambigui et obscuri erant; in aliis interpretandis ipse cum auctore suo haesitavit; aliorum significationes recte quidem invenit sed non omnes; etiam formarum quarumdam vim (ut stirpis verbalis IV,1. IV,2) non semper assecutus est. Multa igitur novanda et emendanda erant, omnia autem retractanda. {DiL.0013*}

1) Quo in negotio perficiendo maxime nobis auxilio erant ii libri qui non Aethiopice tantum sed etiam in alia lingua, potissimum qui Graece adhuc exstant. Permultos enim Aethiopum libros eorumque quos in lexico excerpsimus plurimos ex aliis linguis in Geez versos esse e conspectu quem supra dedimus apparet. Hi omnes si cum libris ipsis unde versi sunt comparari potuissent, nemo non videt quantum utilitatis inde redundasset. Sed aliter se res habet. Nam licet multi sint libri Aethiopici ex Arabica vel alia orientali lingua translati, tamen ne unius quidem exemplar Arabicum vel in alia lingua orientali conscriptum assequi potuimus. Nulla enim typis edita sunt; alia exstant quidem manuscripta in variis Europae bibliothecis (ex. gr. Arabice: Synaxaria, Haimânota-Abau, Fetḥa Nagast, Chrysostomus, Didascalia) sed a nobis inspici non poterant; alia autem deperdita vel nondum in Europam transportata sunt; denique ubi exemplar Hebraeum (Pseudojosephi) vel Latinum (versionis Canonum Nicenorum ex arabica lingua ab Abraham Echellensi factae in Mansi II p. 981 seq.) vel Syriacum (quarumdam Gadela Adam et Clementis particularum in Journal Asiatique V e serie, t. II p. 439 seq.) consuli poterat, parum cum versione Aethiopica consentiebat. At qui e libris Graecis versi sunt, eorum exemplaria Graeca et conservata et typis edita sunt, non omnium quidem sed plurimorum: biblicos dicimus exceptis pseudepigraphis et Cyrilli partem maximam; accedit Chrysostomus qui quamquam ex Arabico versus tamen mirum quantum cum Graeco concordet. Aliorum fragmenta quidem sive Graeca sive Latina supersunt, ut Henochi, Hermae, Jubilaeorum (in libro: Monumenta sacra et profana e codic. Bibl. Ambrosianae t. I, fasc. I ed. Ceriani, Mediol. 1861. 4°), Regularum Pachomii; aliorum versio Latina (e Graeco facta) tota exstat, sc. Hermae et IV Ezrae. Eodem referenda est Bibliorum Aethiopicorum recensio novissima ea, quae e libris Hebraeis facta est. Horum igitur librorum versionem Aethiopicam cum editionibus Graecis (vel Latinis et Hebraeis) conferre licebat. Quod commodissime cecidit. Illi enim libri (exc. Chrysostomo) ut antiquissima literarum Aethiopicarum monumenta ita ea sunt, quae vocabulis raro obviis vel obsoletis et obscuris maxime abundent et locos intellectu difficillimos contineant. Neque eorum locos tantum obscuriores, illa comparatione instituta, illustrare licet, sed etiam in earum quae per se minime obscurae sunt vocum et phrasium significationibns accuratius definiendis et in synonymis recte distinguendis multum adjuvatur qui quid Aethiops exprimere voluerit ex ipso libro Graeco (vel Latino et Hebraeo) eruere potest. Quam ob rem nostrum esse censebamus ut omnes illos libros accurate cum eorum fontibus compararemus.

Tamen ne hoc quidem auxilium omnibus definiendis sufficit nec sine cautione quadam adhibendum est. Quamquam enim Aethiopes librorum interpretes linguae Graecae peritissimos, multo peritiores sane quam exspectaverimus, se praebent, tamen inveniuntur loci in quibus verba Graeca non satis intellexerunt neque recte reddiderunt. Accedit quod in interpretandis libris modo fidem verborum pressius secuti sunt, modo sensum magis quam verba exprimenda sibi proposuerunt. Praeterea fieri potuit nec raro factum est, ut aut loci quidam Graeci in nostris editionibus aliter legerentur atque ab Aethiope lecti sunt, aut in ipsa versione Aethiopica lectiο genuina posthac depravaretur vel alli cederet. Quae omnia circumspicienda sunt si quis hoc auxilio uti voluerit. {DiL.0014*} Itaque nobis quidem non satis fidum videbatur, iis vocibus Aethiopicis quae in uno tantum loco occurrunt eandem quam vox Graeca ei respondens habet potestatem attribuere, ni eandem ei infuisse aliis quoque indiciis (ut etymo l) [1) ut ሰቈረ፡ , ማእን፡ , ረሥሐ፡ al.] vel traditione 2) [2) ut አስተማወጸ፡ , ተዐውገ፡ al.] Aethiopum) firmatur 3) [3) Exemplis sunt ስጉድ፡ , ምማቴ፡ , II ሜሰ፡ , መጐጸ፡ , ተቀብየ፡ , ቈጽልዕ፡ , II ብሕባ al.]. At ubicumque eandem vocem Graecam in libris variis vel qui a variis interpretibus versi sunt eadem voce Aethiopica redditam reperimus, de vera ejus significatione non erat quod dubitaremus 4) [4) Exempla habes sub መኰየ፡ , ስባብ፡ , ትዕሪር፡ , II ዐቀብ፡ ].

2) Auxilium alius generis a philologicis et exegeticis Abyssinorum ipsorum traditionibus petitur. Geez enim dum viva erat lingua, literatorum institutionibus ad eam addiscendam vix opus erat; sed postquam populus linguam dediscere et Amharice loqui coepit, studia quaedam philologica non poterant non emergere. Et cum Geez, etiam per ea quae sequebantur tempora, linguae sacrae et literariae dignitatem obtinere non desineret, exstiterunt literatores qui eam in scholis docebant librorumque interpretes se profitebantur. Quae studia quamvis labentibus saeculis magis magisque decrescerent, tamen viri hujus generis, መምህራን፡ i.e. doctores dicti, etiamnunc in Abyssinia reperiuntur, et antiquae linguae scientia quantulacumque usque ad nostram aetatem per eos conservata est. His literatorum vel doctorum studiis ut grammaticae initia debentur, ita constans quaedam librorum interpretandorum ratio formata est quae, primitus institutionibus scholasticis per docentium et discentium successiones tradita, posthac etiam literis consignata est. Neque tamen moris erat versiones librorum Aethiopicorum in linguis vel dialectis vernaculis conscribere 5 ) [5) quae in bibliotheca Abbadiana exstant librorum interpretationes Amharicae (ut Cod. CLIV, CLVI, CLVII) novissimae aetatis esse videntur.], sed locorum tantum difficiliorum vel verborum obsoletorum interpretamenta marginibus eorum in quibus occurrunt librorum adscribere vel talium interpretamentorum compendia brevia singulis libris praefigere vel subjungere. Permulti libri manuscripti, maxime biblici, ejusmodi glossis vel glossarum compendiis instructi sunt. Etiam nominum peregrinorum sive propriorum sive appellativorum interpretatio ab illis literatoribus tentata est. Denique postquam inscitia sacrae linguae magis crevit, in usum discipulorum alia quoque vocabularia, ሰዋስው፡ dicta, composita sunt, in quibus etiam vulgaria et tritissima vocabula Amharice exponuntur. In his igitur glossis vel glossariis et vocabulariis domesticam Abyssinorum traditionem de significationibus verborum Aethiopicorum contineri jure dixeris. Eamque satis constantem fuisse, e consensu variorum qui nunc exsistunt hujus generis libellorum conjicere licet: etiam quae Gregorius Aethiops de interpretatione verborum difficiliorum duobus abhinc saeculis Ludolfo communicavit, fere omnia cum iis quae nos in vocabulariis legimus concordant. Ubi vero de vocabulorum expositione variae doctorum opiniones obtinebant, hujus generis variationes etiam in vocabulariis annotatae esse solent, ut: መስተሀብባን፡ ዘ፡ (i.e. ዘውእቱ፡ vel ዘብሂል፡) ጸራፍያን፡ ወቦዘ፡ (i.e. ወቦ፡ ዘይብ ) ተጸኣልያን፡ , vel ሰንበልት፡ ዘ፡ ጦስኝ፡ ስንቡልሂ፡ ይ፡ (i.e. ይብሉ፡ ), {DiL.0015*} vel ናብሊስ፡ ብእዛ፡ ብ፡ (i.e. ብሂል፡ ) ቃጭል፡ ብእዛሰ፡ ጸናጽልሂ፡ ይ፡ (i.e. ይብሉ፡ ). De his vocabulariis consulere licet Ludolfi Hist. I,15,34; Ludolfi Hist. IV,2,3; Ludolfi Comm. p. 34; Ludolfi Comm. p. 209; Ludolfi Comm. p. 556, et descriptionem eorum uberiorem in Catalogo Cod. Aeth. Mus. Brit. p. 58–60. Exemplaria quibus nos usi sumus sunt Cod. Mus. Brit. LXX et LXXII secundum nostra apographa, et Cod. Tubingensis (de quo vid. Zeitschrift der deutschen morgenländischen Gesellschaft I. S. 41 ff.); alia in aliis bibliothecis exstant, sed plura comparare operis pretium non fore censebamus. Praeterea glossaria quaedam variis libris biblicis et Cyrilli operi (de quo vid. supra c. VII) annexa nec non glossas quasdam in margine librorum adscriptas in nostram rem convertimus. Denique Antonius d’Abbadie in sua bibliotheca habet libellum Cod. CCXXVIII, in quo radices linguae Aethiopicae secundum ordinem literarum in quas exeunt (a literatore quodam Gondariensi) contextae continentur; ex eo excerpta quaedam benignissime nobis communicavit. Sed multae harum radicum videntur spuriae et e nominibus, etiam peregrinis, nonnumquam rudissime petitae (ut ሶርመ፡ i.e. ለምጽ፡ አወጻ፡ de qua vid. nostrum lexicon c. 1402 sub ሱዐም፡ ).

Haec igitur monumenta quamquam diligenter consulere consuevimus, tamen adjumenta quae inde petivimus nec ita multa nec magna erant. Nam expositiones verborum usu detritorum quas exhibent nimis vagae et mancae sunt, nec ad significatus accurate definiendos sufficiunt. De nominibus peregrinis (ut vasorum, ponderum, mensurarum, instrumentorum, animalium, plantarum) hallucinationes magis et conjecturas quam veras definitiones venditare solent. Nec nisi in expediendis verbis nominibusve rarioribus et obscurioribus aliquantum utilitatis ex iis percipere licuit. Quamquam ea quoque arctioribus circumscripta est finibus. Tantum enim abest, ut omnes glosaae a literatoribus propositae e genuina linguae scientia antiquitus tradita haustae sint, ut earum plures nonnisi conjecturis exegeticis, tam veris quam falsis, nitantur (vid. ex. gr. ተፈየ፡ ). Accedit quod etiam multa vocabula Amharica quibus Aethiopica exponuntur nobis quidem obscura sunt nec prius intelligi possunt, quam lexicon Amharicum, Ludolfiano et Isenbergiano multo magis completum, editum fuerit.

At alia quoque est ratio, qua illis monumentis in lexico elaborando adjuti sumus. Plura enim in iis recensentur vocabula quae in libris quorum perlustrandorum facultatem habuimus non reperiuntur: eorum quaedam licet lectionibus corruptis originem traxerint, tamen reliqua in aliis libris vere occurrere satis probabile est. Quare ea in lexico recipere non dubitavimus, sed cum testimoniis non probata sint, eorum plurima sub calcem lexici in Appendice I recensere maluimus. Praeterea variis in locis ubi fides nostrorum codicum addubitanda videbatur, glossaria cum eandem vocabuli lectionem praeberent nobis subsidio venerunt.

3) Auxilium autem multo magis fructuosum et fidum ex ipso librorum studio petivimus. Quidquid in describendis variis singulorum verborum significationibus earumque tenuioribus discriminibus profecimus, potissimum sensu librorum subtiliter investigato et usu loquendi qui cuivis auctori proprius est diligenter observato effectum est. Etenim si quis linguae et grammaticae scientia et artis exegeticae peritia satis imbutus libros accurate perlegerit, non erit dubium, quin ei etiam illae phrases et verborum formae vel significationes quae in lexicis nondum {DiL.0016*} notatae sunt longe plurimae per se perspicuae pateant, etiamsi versiones librorum vel exemplaria e quibus versi sunt consuli nequeunt. Quae cum in aliis quoque linguis et literis pariter se habeant, uberius exponere nihil opus est. Sunt quidem in quovis libro manuscripto, ni accuratissime exaratus sit, loci obscuriores vel plane non intelligendi, quia lectiones depravatae sunt, sed eos, nisi ex aliis libris emendari potuerint, missos facere nihil interest. Sunt quoque vocabula obscuriora vel verba technica quae quid sibi velint non ultro apparet, sed quae in alio libro minus liquent, in alio illustrata inveniuntur, et dummodo caetera auxilia quae laudavimus et laudabimus cieantur, pauca sane inexplanata relinquentur. Libri autem ex Arabico sermone translati vel ad linguam Amharicam vergentes ut bene intelligantur, etiam istarum linguarum scientiam quandam requiri nemo non videt.

4) Ad illustranda nomina animalium plantarum utensilium et vocabula quaedam technica (ut musicae) etiam itineraria peregrinatorum et varios Europaeorum libros in quibus singula describuntur vel exponuntur (ut Renaudot opus de liturgiis orientalibus, Scaliger opus de emendatione temporum, Description de l’Egypte al.) consulebamus.

5) His auxiliis quae enarravimus aliud denique accedat necesse est, sc. etymorum investigatio. Sed de hoc singulatim disserendum est.

3. Disseritur de etymorum investigatione et aliarum linguarum comparatione.

1) Etymorum scrutationem et aliarum linguarum comparationem ut ne intactas praetermitteremus, variae nos monebant rationes. Primum enim ad ipsa vocabula rite digerenda necessariae sunt. In lexicis linguarum Semiticarum quae vocabulorum literis vel syllabis praefixis formatorum copia ingente abundant singula vocabula secundum ordinem radicum et literarum radicalium digerenda esse inter omnes constat, nec nisi qui inscitiae et inertiae tironum magis quam laudi disciplinae consulunt laudabilem illum morem, fere omnibus probatum, etiamnum negligunt. Radices autem ad quas singula vocabula referenda sunt quamquam plerumque e legibus formationis grammaticis ultro patent, tamen nonnumquam accidit, ut cognitu difficiliores sint nec sine exploratione etymorum inveniri possint  1 ) [1) ut  ታዕካ፡ እስኪት፡ አስሐትያ፡ አራራይ፡ ዐንፀወ፡ ድቡት፡ ድድ፡ ግብት፡ al.]. Deinde etiam significationibus verborum definiendis etymorum scientia aliarumque linguarum comparatio sive utilissima sive necessaria est. Sunt enim verba quae varias pluresve habeant significationes; earum quae sit prima, quae derivatae, nonnumquam ei tantum disceptare licet, qui etymon perspexerit  2 ) [2) ex[.] gr. መስሐግ፡ አብደ፡ ተዐገለ፡ ተዐገሠ፡ ገልዕ፡ አግመረ፡ ጸንሐ፡ ጸንዐ፡ ፈቀደ፡ ፈጸመ፡ al.]; sunt alia quorum potestas nisi etymo respecto accuratius constitui non potest  3 ) [3) ut ሀርበደ፡ ሐብቀቀ፡ ሥጥየት፡ ቀሠፋይ፡ ማኅፈር፡ ዘርዘረ፡ ግእዘ፡ ፆገ፡ ፀዓዕ፡ al.], et nobis quidem multorum verborum in uno duobusve tantum locis obviorum significatus non indubius nec satis confirmatus esse {DiL.0017*} videbatur nisi etymologica quoque ratione comprobandus erat  1 ) [1) ut መርዘም፡ ተመርሰ፡ አቃረየ፡ ተዐውገ፡ ]; aliorum de quibus etiam traditio exegetica deest sensum nonnisi via etymologica assequi poteramus  2 ) [ut ምልጣን፡ አራራይ፡ በይ፡ al.]. Accedit quod etiam ad orthographiam constituendam multarum radicum etyma vel convenientia cum aliis linguis respicienda erant (vid. infra de orthographia). Praeterea etymorum studium per se ipsum expetendum videtur Nam ut cujuslibet scientiae finis in eo positus est, ut ad intimas rerum causas penetret, ita etiam ei qui in describendis linguae copiis scientiam linguarum omnem pro parte virili promovendam sibi proposuerit non id tantum quaerendum est, quibus nominibus res singulas appellare consueverint homines, sed etiam quas in iis appellandis secuti sint rationes et quas significationum mutationes singulae voces, dum in ore populi vivae essent, subierint. Quas quaestiones qui tentaverit, ei multa inde redundabunt scitu dignissima, quae ad populorum ingenia varia vel ad linguarum historiam pertinent. Denique specialis quaedam erat causa quae ad tractandas has quaestiones nos impelleret. Fuerunt enim nec etiamnum desunt, qui linguae Aethiopicae copias ab indole linguarum Semiticarum aliquantum alienas et permultis vocibus peregrinis, maxime Africanis, permixtas censeant; sunt etiam alii, qui Aethiopicae linguae copias Hebraicae Aramaicae Arabicae copiis dignitate antiquitatis non pares sed fere omnes longe inferiores et nimis depravatas judicent. Quod utrumque verum esse in Grammatica nostra negavimus, et in lexico conscribendo id quoque spectavimus, ut singula linguae vocabula et vere Semitica esse et reliquias antiquissimi temporis permultas in se continere demonstraremus. Iis autem qui linguae Aethiopicae prosapiam vere Semiticam nobiscum agnoscunt gratum nos facturos existimabamus, si singulorum verborum proxime vicina et cognata, quae in aliis linguis Semiticis sunt, eruere tentaverimus.

At difficillimum erat hoc negotium nec via ab aliis literatis satis munita. In caeterarum enim, excepta Hebraea, linguarum lexicis etymologia miserrime neglecta jacet, et in solvendis Aethiopicae ipsius linguae quaestionibus etymologicis non multi sunt qui operam suam collocaverint. Ludolfus ipse in Syllabo vocum harmonicarum quem lexico annexuit ea tantum verba Aethiopica quorum harmonia cum caeteris linguis cuivis obvia erat recensere satis habuit, neque omnia quae proposuit probata sunt. Alia quaedam verba singula alii tractarunt majore vel minore cum successu  3 ) [3) J.A.B. Dorn de psalterio Aethiopico 1825; H. Hupfeld in Exercitationibus Aethiopicis 1825; Gu. Gesenius in thesauro linguae Hebraeae; F.E.Ch. Dietrich Abhandlungen für semitische Wortforschung 1844; H. Ewald Lehrbuch der hebräischen Sprache, VI Ausg. 1855 et in aliis scriptis passim; F. Tuch de Aethiopicae linguae sonorum proprietatibus quibusdam 1854; de Aethiopicae linguae sonorum sibilantium natura et usu l854; nos ipsi in Grammatik der äthiopischen Sprache 1857; W. Wright the book of Jonah 1857; E. Schrader de linguae Aethiopicae indole 1860.]. Sed verborum pars plurima eaque difficilior a nemine tentata remanebat. Nihilominus impigre hoc negotium capessere non dubitavimus, neque est quod operae ei impensae nos poeniteat. Et ab initio quidem de verborum etymis et harmonia cum caeterarum linguarum verbis paulo fusius {DiL.0018*} tractare instituimus; mox autem, ne libri volumen justo magis extenderetur, summa adhibenda erat brevitas.

2) In omnibus igitur iis verbis quae eadem in caeteris linguis Semiticis usitata sunt voces harmonicas annotare satis habebamus, nec raro ad Gesenii thesaurum provocabamus qui de eorum etymis et consensu cum aliis linguis diligenter inquisivit. At permultas radices multaque nomina habent Aethiopes, quae in caeteris linguis eadem non inveniuntur. Ea omnia Geez linguae ita propria esse, ut eorum ne vestigia quidem in caeteris supersint, quis crediderit? Caeterarum enim linguarum Semiticarum si quis comparationem alius cum alia instituerit, facile inveniet, hereditatem communem quam e lingua primitiva acceperunt in nulla tam fide conservatam esse, ut nec ejus partem aliam perdiderit, aliam plus minusve transformaverit. Eandem Geez sermonis rationem fuisse ultro suspicamur, nec aliter se res habet. Plurima eorum, quae leviter observanti Aethiopibus propria et a reliquorum Semitarum linguis aliena videntur, altius scrutanti ex eadem prosapia prognata, quamquam transformata vel nova quadam ratione exculta esse apparebit. Tales autem linguae transformationes et numero et genere aliquantum discrepare ab iis, quas lingua apud alios Semitas subivit, nemo mirabitur, dummodo eam a communi matre prius, quam caeteras, avulsam esse et propriae suae indoli per longius temporis spatium indulsisse respexerit.

Varia autem sunt transformationum genera: transformationes sive literarum singularum sive radicum ipsarum, et transpositiones literarum radicalium.

Literarum permutationes quae in linguis Semiticis obtinere solent a Gesenio in Thesauro (Hebraeae potissimum linguae respectu habito) ad singulas alphabeti literas annotatae sunt. Nos ipsi in grammatica § 24–32, quales et quam variae in Geez lingua obtineant, describere tentavimus, et quamvis exempla ibi proposita non omnia etiam nunc tueamur, tamen eadem repetere taedet, nec nisi pauca, maxime quae ad permutationes rariores pertinent, hic adjiciamus. Gutturales አሀሐ nonnumquam e literis mutis  1 ) [1)  አኀረ et ደኀረ , et vice versa nescio an ጸደለ et צהל ] et sibilantibus 2 ) [2) ut ሀረከ፡ ሐረገ፡ ሀበበ፡ ህጕሬ፡ ሖረ፡ ሔበ፡ መሐወ፡ አየየ፡ ] extenuatae sunt; ሀሐዐ etiam literae r aliarum linguarum respondent  3 ) [3)  ሀደመ፡ ሐመድ፡ ሐመገ፡ ሐብቀቀ፡ ዐቀበ፡ ]; literas et , et , et et inter se ipsas vicinas esse satis notum est, sed etiam et ኀሐ nonnumquam permutantur  4 ) [4) vid. ርኅበ፡ በጥሐ፡ ጸውዐ፡ ጽሕደ፡ et ጽዕደ፡ , ጽሕበ፡ ዐመፀ፡ ጸንሐ፡ al.]. Palatales ከቀ፡ non tantum inter se ipsas facile alia in aliam transeunt, sed etiam gutturalibus ሐኀዐ ( ) affines sunt et crebro cum iis permutantur  5 ) [5) vid de et ኀ ለብሐ፡ ሐመዳ፡ ሐረጸ፡ ሐሰወ፡ , ሖሰ፡ et ኮሰ፡ , ሕንብርብሬ፡ ሐዳፍ፡ ርኳም፡ , ቀረጸ፡ et ኀረጸ፡ , ቀብአ፡ , ቀደፈ፡ et ኀደፈ፡, በኈ፡ ኀበነ፡ ኀዘዘ፡ ኀጸረ፡ ናሕስ፡ ነክነከ፡ et ናሕንሐ፡ , አምኀ፡ ኩፍ፡ ዝክር፡ et ዝኅር፡ , ዛጐል፡ ይኅአ፡ ጽሕም፡ al.; de ዐ አስቆረረ፡ ተኵላ፡ ጌገየ፡ ተካየደ፡ ጸጕር፡ ጸግበ፡ ዐጠነ፡ ; de ሀ ጸገየ፡ ]. Literae Arabum غ praeter etiam   6 ) [6)  በልቀም፡ በቅል፡ ] et   7 ) [7)  ከርቤ፡ ], {DiL.0019*} maxime   1 ) [1)  ዘንጐጐ፡ ገመነ፡ ጌገየ፡ ገዝአ፡ ጌመ፡ ጌሰ፡ ] respondent. Literae cum vel permutatae praeter ደክተመ፡ ገሠጸ፡ nulla habemus exempla. Inter dentales Aethiopes multo crebrius fortissima pro et   2 ) [2)  ሠጠቀ፡ ስሕጠ፡ ሶጠ፡ ሰፈጠ፡ ወለጠ፡ ወጠነ፡ ዐበጠ፡ ጠቀለ፡ ጠቀመ፡ ጠቀበ፡ ጠቅዐ፡ ጠበቀ፡ ጠንቀቀ፡ ጠየቀ፡ ፈጠነ፡ ], quam pro et   3 ) [3)  ሐዳፍ፡ መ ደ፡ ውኅደ፡ ] et pro   4 ) [4) ቀተለ፡ ቀተረ፡ ከሠተ፡ ] utuntur. Sibilantium aliarum cum aliis permutatarum exempla multa sunt  5 ) [5) vid. de et ث ش س ሰበረ፡ et ዘበረ፡ , ሐዘበ et ሐሰበ፡ , በዘተ፡ ዘርቅ፡ መዝርዕ፡ ዘብድ፡ ዘንግዐ፡ ዘፈር፡ ገዝፈ፡ ; de et ص ዘመደ፡ et ፀመደ፡ , ዘረበ፡ et ጸረበ፡ , ቤዝ፡ ሕምዝ፡ ; de ሰ ሠ et ز  ذ ንጐጐ፡ ሳሕስሐ፡ ሰሰለ፡ ዐሰበ፡ ዐጽቅ፡ ; de ሰሠ et צ ሰበበ፡ ሰኖባር፡ , ሰፍሐ፡ et ጸፍሐ፡ , ሐቀ አስፈር፡ ሰፈወ፡ በስበሰ፡ ዐናስር፡ ፈሥሐ፡ ; de ጸፀ et ز  ذ ጽሕም፡ ጸአመ፡ ጸገወ፡ ፀሐሰ፡ ; de ጸፀ et שׂס ዐመ ፀ፡ ዕፄ፡ ጽህቀ፡ ጾረ፡ ጼነወ፡ ጸግበ፡ ፀቈነ፡ ፀዓዕ፡ ፄወወ፡ ዓፄ፡ ጸልአ፡ ጕር፡ al.]; etiam dentalium et sibilantium commutationes satis notae sunt  6 ) [6) vid. ሰርሐ፡ ሰቈረ፡ ሰበረ፡ ቈጸረ፡ በፀወ፡ ደምፀ፡ ጥንፍሕ፡ ጦቀ፡ ( ጠፈረ፡ ) ጸዐነ፡ ጽግነት፡ ፀሐሰ፡ ፀርፈ፡ al.]. Labialium transitus aliarum in alias permultis probantur exemplis, non tantum et   7 ) [7)  ሆባይ፡ ሀውለየ፡ et ሀብለየ፡ , ሐወለ፡ et ሐበለ፡ , መረብ፡ , ሠወጠ፡ ብርዕ፡ , ዋህውሀ፡ ወልወለ፡ ወለጠ፡ ዋከየ፡ ወጠነ፡ ጾረ፡ ጸወተ፡ , ፀወሰ፡ et ፀበሰ፡ ], et   8 ) [8) vid. ኀፈጠ፡ , በለጸ፡ et ፈለጸ፡ , ነጠበ፡ et ነጠፈ፡ , በዘተ፡ ወፈረ፡ ( ዘለፈ፡ ).], sed etiam et   9 ) [9)  ፈቀረ፡ ሐወጸ፡ ], et   10 ) [10)  መዓር፡ መዐደ፡ መዘነ፡ ( መንጢጥ፡ መርሐ፡ ) ወሰቀ፡ et መሰከ፡ , ውኅደ፡ ( ሐወዘ፡ ); adde Tigr. ወነ፡ et መነነ፡ , ወንበር፡ et መንበር፡ al.], et et   11 ) [11)  መሐለ፡ መሐዘ፡ መተረ፡ መከረ፡ ብህለ፡ ብዕለ፡ ባልሐ፡ et መልኀ፡ , በረረ፡ ብነት፡ አነመ፡ ዐተመ፡ ፈሐቀ፡ ፈኀረ፡ ; adde Tigr. ዘመን፡ et ዘበን፡ al.]. Nasalis ut labialibus affinis est ita nasali   12 ) [12)  መሰቀ፡ et ነሰቀ፡ , ሐሜት፡ et ሐኔት፡ , ዘመወ፡ et ዘነየ፡ , ጽሕም፡ መፀወ፡ al.]; nasalis autem cum liquida haud ita raro permutatur  13 ) [13)  ረሐለ፡ et ረሐነ፡ , ግንፋል፡ et ግልፋል፡ , ጸልአ፡ ለሐወ፡ ለከፈ፡ ተንተነ፡ ነጠየ፡ ሰንሰል፡ ; cfr. Tigr. ለጽሐ፡ et ነጽሐ፡ [,] ዘለመ፡ et ዘነመ፡ ] nec non cum   14 ) [14) ተንተነ፡ ዐጠነ፡ ዘንመ፡ አነመ፡ ደንደር፡ ( ጠፈረ፡ ).], quae literae vicina est. Liquidarum et alius in aliam transitus facillimus est  15 ) [15)  ላኅልኀ፡ et ራኅርኀ፡ , ሐረረ፡ et ሐለለ፡ , መርመሬ፡ በቀለ፡ አባል፡ ጸዐለ፡ ፈለጠ፡ ፈለጸ፡ ]; de et gutturalibus vide supra c. XVIII; etiam cum sibilantibus  16 ) [16)  ኀየሰ፡ ንእሰ፡ ዐተር፡ ( ግሕሠ፡ ገሠጸ፡ ).] permutatur ; raro e mutata est  17 ) [17)  ነገለ፡ ነገድ፡ ; fortasse መስወል፡ et መስወድ፡ ].

Aliae differentiae in ipsa radicum formatione continentur, prout sive e radicibus Semitarum primitivis novae radices variis in linguis varie excultae, sive radices secundariae ipsae, quas hereditate acceperant, ab Aethiopibus transformatae sunt. Qua de re hic {DiL.0020*} quaedam annotare juvat; alia in gramm. § 66–73 exposita sunt. Geez lingua nonnumquam radices mediae geminatae (contractas) habet, ubi in caeteris liguis concavae vel triliterae formatae sunt  1 ) [1) መነነ፡ ሠረረ፡ ረረ፡ ሰቈቈ፡ ገተተ፡ ፈገገ፡ ነፍነፈ፡ , ዐረረ፡ et ዐረየ፡ ], et vice versa pro contractis caeterarum sive concavas  2 ) [2) ሞቀ፡ ዖመ፡ ኬደ፡ ዴፐ፡ ሰወረ፡ ] sive radices tertiae et   3 ) [3) II በከየ፡ ደበየ፡ ደበወ፡ መሰወ፡ ነቀወ፡ ], et exhibet radices tertiae et , ubi in aliis radices concavae  4 ) [4) vid. ሀለወ፡ ሀፈወ፡ ሐቀወ፡ መረየ፡ ኀለወ፡ ኀለየ፡ ኀርየ፡ ነዐወ፡ ዐለወ፡ ዐለየ፡ ጠሰየ፡ ፀመወ፡ ] vel primae ወየ   5 ) [5) ut ሰጠወ፡ ישׁט , ኀተወ፡ יקד .] inveniuntur, rarius concavas pro radicibus tertiae ወየ   6 ) [6) vid. ጌሰ፡ ፄወወ፡ ] vel pro variis aliis reliquarum linguarum  7 ) [7) vid. ሔከ፡ ሔበ፡ ቤጸ፡ ቀየመ፡ ]. Novas radices habet formatas sive praefixa vel   8 ) [8) አከለ፡ ዐረፈ፡ ዐንዘረ፡ ዐዘረ፡ ዐጠቀ፡ ], vel   9 ) [9) ወሐከ፡ ውኅጠ፡ ወከፈ፡ ወግዐ፡ ወፈረ፡ ], vel   10 ) [10) ነሠገ፡ ነዘረ፡ ነገረ፡ ነጸፈ፡ ነፀረ፡ ( ንኅለ፡ ).], vel   11 ) [11) መቈሰ፡ መበለ፡ መከነ፡ መገበ፡ (et multa quadrilitera).], vel   12 ) [12) ተከለ፡ et ወከለ፡ , ተከተ፡ ተከዘ፡ ቶስሐ፡ ተወነ፡ ተገረ፡ ተፈየ፡ ], quae passim in abit  13 ) [13) vid. ደረከኖ፡ ድርግሓ፡ ደጎብያ፡ ; an etiam in ጠፍላሕት፡ ?], vel   14 ) [14) ሰዘረ፡ ሰረገላ፡ ሰንቀወ፡ አስዖዘዘ፡ ], quae passim in mutatur  15 ) [15) ጸምላጥ፡ ጸብረቅ፡ ], sive inserta gutturali  16 ) [16) ርሕሰ፡ ልሕደ፡ ናሕ የ፡ ብህለ፡ ዛህለለ፡ ጐሀነ፡ ከዐበ፡ ], vel semivocali in gutturalem transmutata  17 ) [17) ምህከ፡ ብዕለ፡ ክህለ፡ ጠሐለ፡ ጽህቀ፡ ሠዐለ፡ ጸዐረ፡ ], sive affixa et   18 ) [18) ሠነየ፡ ዐፀየ፡ ለበወ፡ ገጸወ፡ ሀውለየ፡ ሐብለየ፡ ደርበየ፡ ጐንደየ፡ ሰርገወ፡ ቃዕደወ፡ ዜነወ፡ ቤዘወ፡ ጸልሐወ፡ ጼነወ፡ ], vel et   19 ) [19) ወሥአ፡ ከፍአ፡ ጐድአ፡ ጠልዐ፡ ጦልዐ፡ ጠብዐ፡ ቈጥዐ፡ መሥኵዐ፡ ; vid. etiam ጥንፍሕ፡ ] vel   20 ) [20) ስሕተ፡ ብሕተ፡ ከበተ፡ ፈየተ፡ ዐገተ፡ ጸበተ፡ et ጸበየ፡ (fortasse አኰተ፡ siquidem a גאה ܓܐܐ ).] vel   21 ) [21) ወጠነ፡ መጠነ፡ መአነ፡ ሰፈነ፡ ባህነነ፡ ፀቈነ፡ (fortasse ነ፡ si quidem pro ዐቀነ፡ ex ܥܳܩ ) et vice versa ዘበየ፡ ] vel   22 ) [22) ወደሰ፡ ጸነሰ፡ ፀነሰ፡ ( ጠበሰ፡ ዘልገሰ፡ ), collato ሠረጸ፡ et ደነጸ፡ ], vel   23 ) [23) ዐረቀ፡ ጠረቀ፡ ጸፈቀ፡ ]. Inseruntur etiam in formandis radicibus vel nominibus pluriliteris literae   24 ) [24) ሀርበደ፡ መርሰሰ፡ ],   25 ) [25) ሐርተመ፡ ኰስተረ፡ ( ገፍትአ፡ ).], plerumque   26 ) [26) ሰንአለ፡ ከንፈር፡ ዐንበዘ፡ ዘንግዐ፡ ዘንጐጐ፡ ገንጰለ፡ ጠንቈለ፡ ፀንግዐ፡ ግንፋል፡ ድንግል፡ ደንቀወ፡ ድንቡስ፡ ድንቀት፡ ፀንፈርት፡ ; ድሕንፃ፡ ድርንቅ፡ ጽርንዕት፡ al.]. De reliqua quadriliterarum formatione vid. gramm. § 71–73.

Denique permulta verba novas induerunt formas transpositis {DiL.0021*} literis radicalibus, maxime liquidis  1 ) [1) ሀጕለ፡ ልሕቀ፡ ለሐኰ፡ ለመጸ፡ ሐቅል፡ ምሕረ፡ ረምሰሰ፡ ሰለቀ፡ ( ቀብለ፡ ) እግር፡ ወለጠ፡ ዐብረ፡ ድጕልማ፡ , ጐሐለ፡ et ጐልሐ፡ , ጻሕል፡ ], vel nasali   2 ) [2) ሐነጸ፡ ሰንአ፡ ናእክ፡ ንዋይ፡ ], vel sibilantibus  3 ) [3) ስሕከ፡ ቀፈጸ፡ ነሠተ፡ , ነሰከ፡ et ነከሰ፡ , ዐጸፈ፡ ( ዘወፈ፡ ) ፈወሰ፡ ], vel aliis  4 ) [4) ደቅሐ፡ ሐቀፈ፡ መትከፍት፡ al.].

His variis transformationum generibus satis respectis multa quae Geez linguae propria sunt ad communem Semitarum hereditatem revocari poterant. Sed omnia ne sic quidem explanare licebat. Neque enim omnino negandum est fieri potuisse, ut singulae hereditatis Semiticae particulae in solis linguis meridionalibus (Himjarica et variis Abyssinicis) conservatae essent: eas ex Arabica et septentrionalibus linguis illustrare frustra tentaverimus, ex meridionalibus autem explicare ideo nondum possumus quod hae ipsae aut prorsus fere ignotae aut non satis cognitae sunt. Alia dubia relinquenda erant quia significationes radicum verborumve primitivae, quae solae in comparandis linguis viam rectam monstrare possunt, Abyssinis deperditae sunt. Ea nonnisi conjecturis tentare vel, quaestionibus propositis, aliorum virorum investigationibus commendare potuimus.

Ad obscuriores linguae partes potissimum referenda sunt nomina varia ea, quorum nulla in Geez superest radix, maxime plantarum, animalium, vasorum, utensilium. Sunt quidem quorum etyma ut erueremus nobis contigit vel contigisse videtur, sed haud pauca nostris investigationibus repugnabant, nec minimo erat impedimento, quod accuratae rerum quae illis nominibus appellantur vel quondam appellatae sunt descriptiones adhuc desiderantur. Eorum quaedam a vicinis Africae populis petita esse non ii sumus qui omnino negemus. Illis accedunt nomina mensium: paucorum tantum (ut መስከረም፡ , ስኔ፡ ) etymon satis liquet; conjecturae autem, quibus caetera illustrare conabamur, vel incertiores vel longinquiores sunt, quam quae in lexico notari possint; tamen eorum quoque etymon Semiticum non dubitamus.

3) In his autem disquisitionibus et etymologicis et comparativis ultra fines liuguarum Semiticarum non transgressi sumus. Quod nemo mirabitur qui, quantum intempestiva linguarum peregrinarum, maxime Indico-Persicarum et Europaearum, comparatio lexicographiae Hebraeae nocuerit non ignorat. Inveniuntur quidem ut in quavis liugua ita in Geez verba, maxime nomina peregrina, quae cum ipsis rebus quae iis appellantur ab aliis populis desumta et in linguam vernaculam quasi adoptata sunt, sed verba vere Aethiopica e linguis peregrinis eruere nihil juvat. Nos ipsi quidem quondam censebamus fieri potuisse, ut Aethiopes ab iis populis quibuscum commercium habebant (ut Aegyptiis et Indis), plura suae linguae elementa petiissent, sed nihil hujus generis nobis probabatur. Quae Geez sermoni soli (nec aliis quoque linguis Semiticis) cum lingua Coptica communia sunt, paucissima sunt (ut ቃስ፡ ብኄ፡ ብርስን፡ ነት፡ አሓ፡ ; de ሤጠ፡ nunc ipsi dubitamus); Indicum vix unicum vocabulum ነጌ፡ videtur; alia autem ut nomina gemmarum, aromatum, utensilium (ut ልካ፡ ሰንጠረጅ፡ {DiL.0022*} ኒል፡ al.) per caeteros quoque Asiae populos latius propagata et a Syris, Persis, Arabibus petita sunt. Verborum peregrinorum autem omnino duo sunt genera. Alia, quae interpretes librorum Aethiopes in linguam suam vertere aut noluerunt aut nequiverunt, multa occurrunt, maxime Graeca, Hebraea, Arabica, sed de his non est quod amplius disseramus. Alia autem, minus e libris quam e commercio populorum peregrinorum petita, vere in usu linguae recepta sunt. Eorum longe plurima Aramaeis, Graecis, Arabibus debentur. Ab Aramaeis et Judaeis Aramaice loquentibus ut Arabes ita Aethiopes multa nomina et verba, maxime quae ad res sacras et literarias pertinent (plurima sine dubio jam eo tempore quo Arabiae meridionali imperabant et cum Judaeis Arabiae commercium babebant) adoptarunt  1 ) [1) ut ሃይማኖት፡ መሃይምን፡ ሀይከል፡ መሲሕ፡ ምጽዋት፡ ረባን፡ ሰንበት፡ ሲኦል፡ ሰይጣን፡ ቀሲስ፡ ኆናፊ፡ ተርጐመ፡ ታቦት፡ አረሚ፡ ኦሪት፡ ዐርብ፡ ( አጥሀረ፡ ?) ጣዖት፡ ፍርቃን፡ ; alia quoque ut መናረት፡ ቆብዕ፡ ( መንሱት፡ ?) ሐኖት፡ ጥብዖት፡ ምስኪን፡ ቶራ፡ ቅኑም፡ ተልሚድ፡ ]. Deinde cum Graecis Aethiopes, et priusquam et postquam ad doctrinam Christianam conversi sunt, commercium habebant frequentissimum: ab iis petierunt non tantum permulta quae ad res Christianas  2 ) [2) ut nomina Christi, Christianorum, clericorum, monachorum, ምስጢር፡ , አስኬማ፡ ሲኖዶስ፡ ስንክሳር፡ ቀኖና፡ አጰንገለ፡ , አረቦን፡ al.], sed etiam alia quae ad res mundanas  3 ) [3) ut ፈላስፋ፡ ዘውግ፡ ስንዳሌ፡ ስንዶን፡ ብለኔ፡ ኖትያዊ፡ መንገን፡ ሰሊዳ፡ አርጋኖን፡ አየር፡ ግብስስ፡ ጤገን፡ ፊላቅ፡ ፍያል፡ አስፋሬዳ፡ እስክሬን፡ , quare etiam ወልታ፡ et ደብተራ፡ ex eodem fonte derivata suspicamur.] referuntur; nonnulla inferiore demum aetate ab Arabibus didicisse videntur  4 ) [4) ut መንዲል፡ ቀንዲል፡ ተርሙስ፡ al.]. Deinde eo tempore quo lingua Arabica in Aegypto imperium obtinebat, verba et nomina Arabica adoptare coeperunt  5 ) [5) ut ሢራክ፡ ርኳም፡ ታሪክ፡ ቀሚጽ፡ በለሳን፡ ነፍጥ፡ ቅጥራን፡ ጠለመ፡ ቀለበ፡ al.], sed ea (inprimis stirpes verbales), ni forma vocabuli originem peregrinam indicaverit, difficilius ab iis quae antiquitus Aethiopica erant distinguuntur, nec numquam inferior libri in quo leguntur aetas unicum peregrinorum indicium est.

4. Explicatur quam in digerendis et describendis linguae copiis et in allegandis testimoniis secuti sumus rationem.

1. In lexico vocabula linguae usitata describenda et exponenda sunt. Nec nobis dubium erat, quin etiam verba peregrina ea quae in usu linguae vere recepta sunt in eo recensenda essent. Sed in libris Aethiopicis quorum permulti ex aliis linguis versi sunt multa reperiuntur verba quae ex illis linguis desumta neque in communem usum abierunt neque Aethiopibus ipsis satis intellecta sunt. Ea cum verae linguae partes non censenda sint, a lexico proprie dicto segregavimus et in Appendicem remisimus. Pariter eas quoque voces quae nonnisi in Vocabulariis Aethiopico-Amharicis et in Radicum collectione (vid. supra c[ol]. XV) inveniuntur, vel eas quae in libris quidem semel {DiL.0023*} occurrunt sed aut suspectae aut obscurae sunt, seorsim in Appendice enumerare maluimus, ne recensio verborum vere Aethiopicorum iis interrumperetur et perturbaretur. Ibidem collocavimus indiculum nominum propriorum, ob voluminis angustias compendiose scriptum, nec nisi pauca nomina propria  l ) [1) ut ሌዋዊ፡ አሎፍሊ፡ ግዕዝ፡ ይሁዳ፡ cum derivatis, al.], quae testimoniis probanda viderentur, vel alias ob causas, in lexico ipso exposuimus. At nomina literarum alphabeti Hebraea et nomina mensium Coptica aliaque, ut quae in libris Aethiopicis haud raro occurrant, lexico ipsi inseruimns, eademque de causa etiam voces quasdam Amharicas  2 ) [2) ut ሐፄ፡ መንካ፡ ሰንጠረጅ፡ al.] recepimus.

2. In digerenda lexici materia ordinem radicum secuti sumus et singula vocabula ad eas a quibus derivata sunt vel derivata videntur radices revocavimus. Excepta sunt ea, quorum etymon obscurum est 3) [3) ut ዮጊ፡ አሜከላ፡ መንዝር፡ al.], nec non nomina peregrina, ex aliis linguis adoptata; ea secundum ordinem literarum a quibus incipiunt collocavimus. – Singulas radices cum derivatis et singula nomina peregrina vel quorum radix ignota est lineis crassioribus subnotatis a se invicem distinximus. – Inter vocabula ab una eademque radice derivata stirpem radicis verbalem simplicem secundum morem in lexicis Semiticis usitatum primo loco posuimus, nec nisi ubi stirps verbalis manifesto denominata est 4) [4) ut ለበወ፡ ለጐመ፡ ሐመለ፡ ዐየነ፡ al.], a stirpibus nominalibus exorsi sumus. Ubi autem radicis cujusdam nullae stirpes nisi nominales formatae exstant, radicis formam verbalem fictam (i.e. tertiam Perf. Sing. masc.) modo expresse exhibuimus  5 ) [5) ut ኀበበ፡ ፡ ቀውቅሐ፡ al.], modo brevitatis causa omisimus  6 ) [6) ut ቄቃሕ፡ ዖፍ፡ ዐጽቅ፡ ፀሓይ፡ al.]. Radices pluriliteras plerumque suo quamque loco secundum literarum ordinem alphabeticum, non sub radice primitiva ponere consuevimus  7 ) [7) ut መዝመዘ፡ non sub መዘዘ፡ , ፀንግዐ፡ non sub ግዐ፡ , ሰንቀወ፡ non sub ነቀወ፡ ]; paucas, cum nulla alia radix ex ordine alphabetico interponenda esset, ad suam primitivam radicem adjunximus  8 ) [8) ut ደምሰሰ፡ vel ደመሰ፡ ]. At ea verba plurilitera, quae vel manifesto denominativa sunt  9 ) [9) ut አማሕፀነ፡ sub ሐፀነ፡ ; አማዕረረ፡ sub መዐር፡ ], vel ad intendendam vel deminuendam significationis vim duplicatis singulis radicalibus e radice trilitera formata sunt  10 ) [10) ut ሐዘንዚን፡ sub ሐዘነ፡ ; ማሕለለ፡ sub መሐለ፡ ; አኅሰርሰረ፡ sub ኀስረ፡ ], sub radice simplice exhibuimus. – Radicum stirpes verbales varias secundum ordinem in gramm. § 75 et § 85 propositum digessimus, nec formas tantum ipsas, quas singulae in tertia Perf. Sing. masc. persona habent, exscripsimus, sed etiam numeris appositis singularum stirpium ordinem indicavimus; de stirpis intensivae forma amharizante quam in grammatica non memoravimus  11 ) [11) sc. ተመያየጠ፡ ተመላለሰ፡ ተዐማመቀ፡ ተደማመረ፡ , coll. ተቃበበለ ] ad Isenbergi grammaticam Amharicam provocavimus. Infinitivi sub verbi formis, non inter nomina collocati sunt. Singulis stirpibus verbalibus simplicibus (I,1) etiam formam Subjunctivi vel Subjunctivi {DiL.0024*} et Imperativi, iisdemque et caeteris omnes formas eas quae vel ex usu linguae solo cognosci possunt vel a communi formationis lege aliquid alieni praebent expresse adscripsimus. In disponendis autem nominibus a participiis stirpis I,1 exorsi per stirpium nominalium genera varia, simplicia et composita, ex ordine progrediebamur. Omnibus nominibus vel pronominibus eas femininorum vel Pluralium formas quae ex usu tantum cognosci possunt annotavimus. Etiam nominum substantivorum genera (nempe num masculina sint an feminina), licet plurima ambigua sint, tamen expresse annotare maluimus, et rarius tantum, ubi exempla fida deerant, omisimus. Praeter formas verborum et nominum etiam significatus et usus accuratius describendus erat, neque pronomina et vocabula linguae inflexibilia, quae a Ludolfo neglecta sunt, praetermittenda erant. – Singulorum vocabulorum significationes ita dispositas esse, ut a primitivis ad derivatas progressus fieret, vix opus est dicere. Significationum autem quae sint principales quae secundariae vel adventiciae ut facilius conspicuae essent, diversis typorum formis eas distinguendas curavimus.

3. Omnes quas in lexico recensuimus voces et phrases vocumque significationes vel formas testimoniis allegatis probavimus. Et earum quidem quae rarius vel rarissime occurrunt testimonia quotquot habebamus adscripsimus; usitatiorum autem vel tritissimarum quae innumeris in locis leguntur documenta tantum selecta exhibuimus. In deligendis autem documentis libri antiquiores, cum Geez linguae monumenta sint puriora et meliora, ante caeteros respiciendi erant, inter eosque scripta biblica longe frequentissime a nobis allegata esse nemo mirabitur, qui quantum momenti Bibliorum versio ad excolendas Aethiopum literas habuerit secum consideraverit. Accedit 1) quod Bibliorum pars alia typis edita in cujusvis manu est, alia mox edenda erit, ad caeteros autem libros Aethiopicos lecturis aditus haud ita facilis est; 2) quod libri biblici secundum numeros capitum et commatum  1 ) [1) In allegandis libris biblicis iis qui nondum typis editi sunt plerumque capita et commata in versione Graeca recepta secundum editionem Tischendorfianam secuti sumus.], in quae e communi usu divisi sunt, facilius et accuratius allegari possunt quam caeteri libri. Ex illis igitur libris postquam testimonia potissima et satis copiosa exscripsimus, locos probantes e scriptis inferioris aetatis aut omnino praetermisimus aut paucos tantum, maxime eos qui varias ob causas quodammodo memorabiles videbantur, addidimus. At quaecumque e libris antiquioribus aut non satis aut omnino non probari poterant, eorum testes e libris inferioris aetatis prolati sunt. Quo effectum est, ut lectores ipsi dijudicare possint, non tantum qua auctoritate res a nobis propositae nitantur, sed etiam quae ad usum loquendi recentiorem, quae ad antiquiorem pertineant, quae communi usu recepta, quae rariora sint. Testimonia a Ludolfo allegata, quotquot proba aestimari poterant, in nostro opere recepimus. Varias voces et significationes quas nos quidem nusquam legimus Ludolfus vel a Gregorio suo acceperat vel nulla omnino auctoritate allegata proposuerat: eas praetermittere noluimus, sed annotare unde haustae sint nusquam omisimus (sc. addito: Lud., Lud. auct. Greg., Lud. sine auct.). Ita summam libri Ludolfiani in nostrum opus traduximus.

In allegandis autem testimoniis modo locos librorum secundum {DiL.0025*} numeros foliorum vel paginarum vel capitum et commatum vel sectionum, stropharum al. citare satis habuimus, modo ubi ad formas, significationes, phrases probandas et exponendas necessarium videbatur, locos ipsos, quamquam compendiose, exhibuimus, nec raro locorum difficiliorum et ambiguorum vel versionem nostram vel verba Graeca e quibus versi sunt adscripsimus. Pariter locos ipsos exhibuimus, ubi iis res aliis de causis cognitu dignae continentur 1) [1) ut sub ፊንክስ፡ ፊደል፡ ]. Alios locos copiosius excerpsimus, quia vel ad definiendas vocum significationes multum efficiunt 2) [2) ut sub ሕፄ፡ , ተድኅነ፡ ], vel plura simul ibi inveniuntur vocabula rairora 3) [3) ut sub ምሕን፡ መንዲል፡ አንሳሕስ ፡ ዐቃር፡ ]; quibus locis semel exscriptis posthac sub aliis vocabulis ad eos provocare satis erat.

Denique etiam glossas quae in Vocabulariis et in Abbadiana radicum collectione exhibentur singulis vocabulis descriptis sub finem adjecimus. Quamquam enim plurimae ad exponendas significationes parum utiles sunt, tamen exegeseos vernaculae documenta videntur haud omnino contemnenda.

5. De orthographia.

Reliquum est ut leges quas in scribendis vocabulis Aethiopicis secuti sumus paucis exponamus. Sunt enim literarum genera quatuor, sc. ሀሐኀ , ሠሰ , ጸፀ , አዐ , quas Aethiopes amharizantes singulas a vicinis pronunciando distinguere desierunt et scribendo promiscue adhibere consueverunt (vid. gramm. § 24; gramm. § 31). Quae pronunciationis et scriptionis labes jam Ludolfi aetate inveteraverat, quam ob rem ei de remediis adhibendis cogitandum esse videbatur. Erant quidem prioribus saeculis vocabula, ad quae nondum penetravisset (exempla habes in gramm. l.c.), sed his novissimis saeculis tam late serpsit, ut in libris recens scriptis ne unum quidem vocabulum intactum relinqueretur (ex. gr. pronomen suff. ሁ፡ etiam ኁ፡ et ሑ፡ scribitur) et ne unius quidem vera pronunciatio et scriptio inde cognosci posset. Sed etiam codices antiquiores et antiquissimi quos habemus (sunt enim vix quatuor vel quinque saeculis antiquiores) eadem corruptione, quamquam minus, infecti sunt. Magnae inde et lexicon conscripturo et etyma exploraturo exoriuntur difficultates. Remedia autem circumspicienti nihil se offert nisi linguarum Semiticarum aliarum, maxime Arabicae, comparatio. Ex ea normas orthographiae petendas esse jam Ludolfus vidit. Nam cum multa verba Aethiopicae linguae cum caeteris communia sint, orthographia autem in illis satis certa et constans sit, facile inde disceptari posse videtur, quae sit verborum Aethiopicorum scriptio vera. Hanc disceptandi normam {DiL.0026*} bonam esse eo quoque probatur, quod scriptiones ad eam constitutae cum scribendi legibus in melioribus codicibus Aethiopicis observatis concordare solent. Sed omnia ex ea disecptari nequeunt. Nam permulta sunt vocabula, quibus quae in aliis linguis respondeant dubium est, eoque magis dubium, quo incertior Aethiopica eorum scribendorum ratio est. Nec desunt alia, quae eadem nonnisi in lingua Hebraea vel Syriaca nec in Arabica conservata sunt (ut መጽአ፡ , I ጸብአ፡ , ወፅአ፡ , ኀብረ፡ ). At illis linguis cum distinctio sonorum et , et nulla sit, iis solis non vel raro tantum  1 ) [1) ex. gr. ወፅአ፡ , non ወጽአ፡ scribendum videtur, quia יצא Syriace ܝܥܐ sonat . ] probari potest, utrum an , an scribendum sit. Denique sunt quae in caeteris linguis vicina sua quidem vel radices suas habeant, sed non plane consonent (ut ኀጸረ፡ קצר قصر , ተፍአ፡ תוף , ጐድ כתת כדד ); quod si ita se habet, scriptio plerumque incerta relinquitur, quamquam fieri potest, ut normae ad quas literae vicinae permutari solent, aliunde notae, subveniant  2 ) [2) ex. gr. cum ק literae magis quam vicina sit, sequitur ኀጸረ፡ , non ሐጸረ፡ scribendum esse.]. Denique negari non potest, pronunciationis Aethiopicae jam antiquioribus temporibus discrepantiam quandam fuisse ab Arabica: exemplis sint ኀየለ፡ et ሀለወ፡ , quorum sonus initialis satis constanter et scriptus erat, quamquam Arabice حول et حيل respondent. Unde illam quoque normam quam Ludolfus proposuit ad omnia disceptanda non sufficere apparet.

Quae cum ita sint, nobis quidem observatio orthographiae in antiquioribus et melioribus libris usitatae non negligenda videbatur. Quamvis enim ne in illis quidem verborum scribendorum ratio satis constans sit, tamen constantior est quam in recentioribus, ejusque observatione aliquid certe ad definiendam veram pronunciationem et scriptionem effici posse videtur. Hanc igitur tamquam alteram normam in definienda orthographia secuti sumus. Nonnumquam ei cessimus, quamvis vel etymon vel reliquarum linguarum comparatio aliam scriptionem suaderent  3 ) [3) vid. sub ሠለጠ፡ ሠዐለ፡ ቀሠመ፡ ሠረየ፡ ዐንዘረ፡ አዘዘ፡ ፈጸመ ; quamquam etiam vice versa, etymo cedentes, ex. gr. ዐንበሳ፡ ኀለየ፡ ሐለየ፡ pro usitatiore አንበሳ፡ ሐለየ፡ ኀለየ፡ scripsimus.]. Ubi autem neutra norma adhibita certi aliquid eruere potuimus et ipsi dubii haesitavimus, annotatione addita  4 ) [4) ut: ሐጸየ፡ vel ሐፀየ፡ ; ዐገሠ፡ etiam ዐገሰ፡ ] dubitationem nostram indicavimus.

Quas ad regulas scriptionem cum conformaremus, contigit, ut nostra orthographia cum Ludolfiana plerumque conveniret. Nec nisi in adhibendis literis et , quarum potestatem Ludolfus minus recte intellexerat (vid. gramm. § 30), crebrius a Ludolfi via recedendum erat. {DiL.0027*}